Сдавала латынь. Экзамен был по правилам фонетики и по фразам (а что еще можно успеть за пару недель?). И вот, я решила выучить заклинание изгнания демона. прочитать смогу, а значит проблем с выучиванием возникнуть не должно. Ну плюс и практика какая никакая.

Понятия не имею зачем мне это, но что еще делают люди перед сессией? Правильно, страдают (в моем случает: наслаждаются) ерундой.



Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis + .Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum + .Imperat tibi Deus altissimus + ,cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc praesumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater + ; imperat tibi Deus Filius + ; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus + .Imperat tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum, caro factum + ,qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam aedificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse praevalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Imperat tibi sacramentum Crucis + ,omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus +. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria + ,quae superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatae suae conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum +. Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio +.


× Пришло новое сообщение