Слова — А. Аронов, перевод — В. Зельченко

Exul paternis ab oris

Tecto non timet flammas;

Nec adulterium noris,

Ne modo du-,

Ne modo du-,

Ne modo ducas ullas,

Ducas ullas.


Nec incantatos plorabis,

Nisi habebis, canes,

Nec cum conviva pugnabis,

Dummodo so-,

Dummodo so-,

Dummodo solus cenes,

Solus cenes.


Tibia stridet arguta,

Pecten impellit chordas:

Recte perpende, tecum voluta,

Habeas an careas.


Abdicet filiam avus:

Amitam non amittes,

Nec morieris ignavus,

Si modo na-,

Si modo na-,

Si modo natus non es,

Natus non es.


Tibia stridet arguta,

Pecten impellit chordas:

Recte perpende, tecum voluta,

Habeas an careas.

Eсли у вас нету тёти
2:16
× Пришло новое сообщение