Реклама

В честь сегодняшнего дня - "По полю танки грохотали". Dies Victoriae!


Per campum ruit equitatus,
Extremus instat impetus —
At ille iuvenis legatusPortatur capite fractus.
Percussit missile loricam —
Valete, cari comites!
A mane quartum iam amicum
De curru cadere vides.
-
Remotis essedae fragmentis
Extollunt medici corpus:
Quid illi cum medicamentis,
Cum sit exsequiis opus?
Volabunt nuntii citati
Familiares monitum:
Spes nulla reditus prognati,
Non iam videbitis satum.
Quem mater vetula plorabit
Flebitque genitor senex,
Et sponsa prorsus ignorabit,
Quae fuerit amici nex.
Manebit miles in pictura,
Vicina libris neglectis —
Indutus omni armatura,
Non tamen utilis lectis.
Per campum ruit equitatus,
Extremus instat impetus —
At ille iuvenis legatus
Portatur capite fractus.
Реклама
× Пришло новое сообщение